Adoro Te Devote
S. Tomás de Aquino (texto, séc. XIII) / melodia gregoriana
Nota. Hino eucarístico de S. Tomás de Aquino, composto para a festa de Corpus Christi (1264). Melodia gregoriana em modo Lídio, marcadamente meditativa.
Letra completa latim
- Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit. - Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur;
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo Veritatis verius. - In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas;
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro pœnitens. - Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor;
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere. - O memoriale mortis Domini,
Panis vivus, vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere. - Pie pellicane, Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere. - Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut, te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae. Amen.
Fonte: Liber Usualis (domínio público)